Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 183

Precedente Successiva

magna susceptum dimittere, ut moveatur alienis. Potentius enim
non admittit debilius, sed e contra. Et huiusmodi genus hominum
non mutat opinionem absque magna evidentia melioris, impressionem
faciente multam in sensu. Rabidi autem vehementi motu
praeoccupati non discurrunt ut dictum est. Generant quidam catulos,
quoniam caninus factus est spiritus ipsorum, ergo ex semine canes
format; sicut semen hominis in utero format hominem, quoniam
eius spiritus retinet in se ideam genitoris, et veluti nutriebat
et vivificabat et sentiebat et operabatur in genitore, sic agit et operatur
in utero, ergo et similem genitori fabricatur. Sic etiam spiritus
caninus operatur quod et sicut in cane operabatur, et nutrit et
genrat, et latrat, et omnia agit iuxta ideam suam, Granum frumenti
de terra sibi dissimillima frumentum facit; quoniam adepto vigore
agit quod et sicut agebat in frumento innata vis illius, et sicut fecerat
herbam spicam et grana, ita nunc facit in terra: et quocunque idea
transfertur, ibi simile producit, et gallinae ovum sub fimo, et sub
columba, facit gallinam, cuius ideam habet; sic spiritus caninus
conertit alienum in caninum, et deinde canes generat. Mulier
praegnans recocti nimio affecta appetitu, tangit sibi vultum, nasciturque
recocti similitudo in vultu foetus; quoniam communis est
appetitus utrisque; at in carne mulieris duriuscula non exprimitur
imago cupitae rei, sed in tenellulo foetu spiritus appetens affectus
eiusmodi imagine, quoniam sicut affectus est ita agit, eam proinde
agendo producit. Producere enim et agere est similitudinem suam
effundere. Saepe monstra et tetra mancipia candidae formosaeque
mulieres pepererunt sola imaginatione praeeunte vehementi: Tametsi
soleat alias ex seminis vitio, aut menstrui infectione, aut supefluitate [superfluitate],
vel defectu materiae, aut vis activae, temperari et formari
foetus temperie formaque monstri aut bestiae, praesertim cum stellae
calore consimili illi temperiei faverint, ut mox dicemus. At canes
et feles quando rabie non aguntur, si momorderint, non inducunt
jam dictas passiones. Quoniam temperies hominis exuperat modicum
humorem, quem in vulnere relinquunt, cum non sit ita vehemens,
quod nostrum vincere et immutare valeat; sic et semen masculi
filios facit similes masculo, quando robustius est semine muliebri;
quando autem muliebre potentius est, mulieribus nati eduntur
similes licet masculi. Granumque in terra apta sibi et facile vincibili
facit frumentum: in alia vero lolium, quoniam in huius
temperiem ipsum mutatur. Vinum vincit nostrum spiritum, inebriat
et calefacit, aqua vero vincitur a nostro spiritu, calefit et immutatur,
et in omnibus haec doctrina comprobatur. Credam corium
canis rabidi, et Tarantulam mortuam super plagis ab eis inflictis
apposita posse ad se venenum trahere, ea ratione amicitiae

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche